Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 265
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/265/ foemina dat et locum et materiam, non ergo

est ens accessorium operis primarij, sed necessarium.

Vives autem, etsi Aristotelis auctoritate

munitus, nimis crasse et stulte loquitur.

Non enim negaverit aliquam foeminam aliquo

viro calidiorem, non igitur ortus illius

causa vera est. Sed et mirum, si frigus mammarum

ac matricis auctor est. Sunt certe

defectiones a frigore, additamenta a calore:

mammae igitur et matrix, quae in foemina

sunt, in mare non sunt et materiae copiam et

ad eam informandam caloris, qui informatricis

instrumentum est, vim additam, non

inopiam ostendunt. Profecto matrix nobilissima

ac propemodum divina favissa est,

in qua Naturae thesauri conditi, ubi fuerit

opus, depromantur et quae iure optimo merita

sit ut alterum animal appelletur.

 

 

EXERCITATIO XXXIX

Cardani sententiam recitat et refellit.

 

Hieronymus Cardanus, vir nunquam

satis laudatus, de monstris duas tuetur

conclusiones. Prima haec est: Monstra proveniunt

ab errore et defectu Naturae. Secunda:

Hunc Naturae defectum contingere, non ex

inepta mole, ut sensit Aristoteles, sed quia inferior

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES